Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 16.3 Cic. Fam. 16.4 (English) >>Cic. Fam. 16.5

Scr. Leucade vii Id. Nov. a. 704 (50). TVLLIVS TIRONI SVO S. P. D. ET CICERO ET Q. FRATER ET Q. F. 16.4.1 Varie sum adfectus tuis litteris, valde priore pagina perturbatus, paulum altera recreatus. qua re nunc quidem non dubito quin, quoad plane valeas, te neque navigationi neque viae committas. satis te mature videro, si plane confirmatum videro. de medico et tu bene existimari scribis et ego sic audio ; sed plane curationes eius non probo ; ius enim dandum tibi non fuit, quom κακοστόμαχος esses. sed tamen et ad illum scripsi accurate et ad Lysonem. 16.4.2 ad Curium vero, suavissimum hominem et summi offici summaeque humanitatis, multa scripsi, in his etiam ut, si tibi videretur, te ad se traferret ; Lyso enim noster vereor ne neglegentior sit, primum quia omnes Graeci, deinde quod, cum a me litteras accepisset, mihi nullas remisit. sed eum tu laudas ; tu igitur quid faciendum sit iudicabis. illud, mi Tird, te rogo sumptu ne parcas ulla in re, quod ad valetudinem opus sit. scripsi ad Curium quod dixisses daret. Medico ipsi puto aliquid dandum esse, quo sit studiosior. 16.4.3 innumerabilia tua sunt in me officia domestica, forensia, urbana, provincialia, in re privata, in publica, in studiis, in litteris nostris ; omnia viceris, si, ut spero, te validum videro. ego puto te bellissime, si recte erit, cum quaestore Mescinio decursurum. non inhumanus est teque, ut mihi visus est, diligit. et cum valetudini tuae diligentissime consulueris, tum, mi Tiro, consulito navigationi. nulla in re iam te festinare volo ; nihil laboro, nisi ut salvus sis. 16.4.4 sic habeto, mi Tiro, neminem esse qui me amet quin idem te amet, et cum tua et mea maxime interest te valere, tum multis est curae. adhuc dum mihi nullo loco deesse vis, numquam te confirmare potuisti ; nunc te nihil impedit ; omnia depone, corpori servi. quantam diligentiam in valetudinem tuam contuleris, tanti me fieri a te iudicabo. vale, mi Tiro, vale, vale et salve. Lepta tibi salutem dicit et omnes. vale. VII id. Nov. Leucade.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 16.3 Cic. Fam. 16.4 (English) >>Cic. Fam. 16.5

Powered by PhiloLogic